- LUCRETIA
- LUCRETIARomanae pudicitiae lumen praecipuum, filia Lucretii Tricipitini praefecti urbis, uxor Tarquinii Collatini, quam Sextus. Tarquinius cum precibus exorare non posset, vi oppressit. Stricto enim gladio in cubiculum irruens, mortem minabatur, ni voluntati suae obsequeretur, addebatque, se cum mortua iugulatum servum positurum, ut in sordido adulterio necata diceretur. Quibus minis illa perterrita, ut infamiae suspicionem effugeret, expugnari sese passa est. Postridie vero convocatis parte, marito, ceterisque amicis, obortis repente lacrimis, tyranni flagitium detexit, et educto cultro, quem sub veste occultum habebat, sese statim con fodit. Quâ re moti amici, populo ad arma concitato, Reges expulêrunt. Liv. l. 1. c. 57. 58. et 59. Dion. Halic. l. 3. p. 262. 263. et l. 4. p. 273. Ovid. Fast. l. 2. v. 541. et 795. Flor. l. 1. c. 7. et 24. Val. Max. l. 6. c. 1. Ext. 1. Huiusexemplo Tertullian. et Hier. non uno in loco, ad castiratem excitant Christianas feminas, sed furorem improbar Augustin. aliique. Forte Basiliensis matrona, cuius nomen Fatorum invidia nobis abstulit, aliquid Lucretia maius posteritari exhibet; de qua sequens Epigrammaiam vetus adscribere placuit:Passa torum, non passa virum, Lucretia nostriAevi ego, postogenitis nobilis historia.Quae Virgo et Matrona simiel tria lustra peregi,Naupta innupta simul semiviri atque viri.Coniugium tacui: cuius languentia membraNon Venus aspexit, non ruber ille Deus.Sed tacui, atque tuli, non hanc vicina querelamAudiit, aut fratres, aut pater, aut genetrix.Heu male pro meritis tribuuntur praemia tantis,Alcestum exoriens Sol scit et Occiduus,Solam me Basilea: Sed est, me Iudice, maius,Semper ab igne uri, quam semel igne mori.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.